SEPLASIARIUS

SEPLASIARIUS
SEPLASIARIUS
apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 30. Pinxit se ut cupediarium, ut Seplasiarium, ut popinarium: in Gloss. παντοπώλης, vocabatur, qui pigmenta, tura, odores, pharmaca et id genus vanas minutasque merces, quaecumque Pictoribus, Tinctoribus et Unguentariis, conducerent, vendebat. Omnis inprimis Ι᾿ατρικὴ ὕλη, Medica materia, apud illos prostabat: unde illam Medici emebant, quod obtinere passim coepit extremis Graeciae temporibus, cum prius ipsi medicamenta manu facere tenerentur; Graeci ῥωποπώλας quoque vocabant, vide supra in hac voce, nec non ubi de Medicamentariis. Hodie Pharmacopolas, item Speciarios, appellamus. Vide Salmas. ad Solinum p. 1050. et ad Lampridium dicto l. Origo voci a Seplasia vel Seplasio, foro Capuae, in quo plurimi Unguentarii. Unde et Seplasia, et Seplasium, pro Seplasiario. Plin. l. 34. c. 11. Credunt Seplasiae, omnia fraudibus corrumpenti. Et Marcellus,
Quodque ab Idumaeis vectum Seplasia vendunt,
Et quidquid confert Medicis Lagaea Cataplus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SEPLAS — seplasiarius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • SEPLASIAR — seplasiarius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • SEPLASVSLM — seplasiarius votum solvit libens merito …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Seplasĭum — (lat.), Salbe, Wohlriechendes; daher Seplasiarĭus, ehemals ein auf dem Markte herumgehender Arzneihändler (s.u. Pharmacie 2), jetzt ein mit Droguereien im Großen Handelnder, s. Droguist …   Pierer's Universal-Lexikon

  • PANTAPOLA — ex Graeco Πανταπώλης, est πάντα πωλῶν, ut ait Pollux l. 7. c. 3. de cuiusmodi hominibus exstat Novella Valentiniani, Urbis Romae, quam merito caput nostri veneramur Imperii, in tantum nos cura non deserit, ut quieti eius atque abundantiae modis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHOPOPOLA — Graece Ρ῾ωποπώλης, Gallice Espicier, qui merces omnes mixtas ac minutas vendit, quae Medicis, Pictoribus, Tinctoribus et Myrepsis conducunt. Latinis Seplasiarius, παντοπώλης. Marcellus, Quodque ab Idumaeis vectum seplasia vendunt, Et quidquid… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SEPIUS — untis, vide Sipontum. SEPIUSSA Doridis insula in Sinu Ceramico, Plin. l. 5. c. 31. SEPLASIA forum Capuae, in quo unguentarii negotiabantur. Hinc Seplasiarius pro unguentario, et effeminato, vide hic infra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPECIES — apud incertum Auctorem MS. in Periegesi Orbis rom. His similiter et Seleucie civitas optima, quae et ipsa omnia, quae veniunt, praedictae ANtiochiae offert, et Fiscales Species et Privatas vox est ICtis notissima, quibus idem sonat, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ԱՄԵՆԱՎԱՃԱՌ — (ի.) NBH 1 0067 Chronological Sequence: Early classical գ. παντοπώλης seplasiarius Վաճառօղ ամենայն իրաց մանունց. փերեզիկ. ... *Քան այնչափ ʼի լկտութիւն ածել՝ լա՛ւ իցէ ամենավաճառին կամ բանջարավաճառին տալ զդուստրն՝ կին. Ոսկ. կող …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • drogueur — Drogueur, Qui vend toutes drogues, Pharmacopola, Seplasiarius …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”